SEGESTRUM

SEGESTRUM
SEGESTRUM
vel SICASTRUM vulgo SESTRE locus Galliae, in Lingonibus, ubi Presbyter Sequanus, Iohannis Abbatis Reomensis discipulus, Coenobium exstruxit, quod inde primo Monasterium Segesterense aut Segestrum; deinde ab Auctore S. Sequani, vulgo S. Sene dictus est. Monasterii Segestri in Martyrologio veterrimo, quod S. Hieronymo tribuitur, mentio est his verbis: XIII. Kal. Octobris in territorio Lingonicae civitatis, Monasterio Segestro depositio S. Sigonis Presbyteri et Confess. apud Adonem S. Sigoni. Vide infra S. Sequanus. Alias Segestrum, Graece ςτέγαςτρον, teges est, ςτεγαςτρὶς διφθέρα, de qua voce vide Casaubon. ad Octav. Suetonii c. 83. et supra aliquid, in voce Lectus, item Lodix.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • SEQUANUS (S.) — S. SEQUANUS Presbyter Iohannis Abbatis Reomensis discipulus, auctor coenobii fuit S. Sequani, vulgo Saint Sene: quod in Lingonum finibus est, non procul a fontibus Fluminis Sequanae. A quo S. Sequano aut a Sequani, Araris Dubisque accolis, dictum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Altigianus, SS. — SS. Altigianus et Hilarinus, MM. (23. Aug.) Die hhl. Altigianus und Hilarinus waren Mönche des Klosters Sestre oder St. Seine (Sicastrum, Segestrum) in der Diöcese Langres und wurden um des Glaubens willen von den Saracenen (oder, wie Andere… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”